HISTORIA LIBRI ESTHER

CAPUT XI: De Antiocho Epiphane

#I Machab. I et alibi#II Machab. IV#II Machab. VI

Audiens autem Antiochus Epiphanes, qui Romae obses erat pro patre, patrem mortuum, sciensque fratris inertiam, de regno Syriae habendo praesumens, clam Romam egressus est, licet quidam tradunt eum sub conniventia senatorum rediisse. Reversusque in Syriam benignum se omnibus, et munificum exposuit. Strenuus erat in agendis et acer in hostes. Unde et a populo cognominatus est Epiphanes, quod sonat illustris. Et mortuo fratre regnavit pro eo. Tunc iniquitatem sibi insitam aperuit, quam pro regno obtinendo palliaverat. Tunc surrexerunt in Jerusalem filii Belial, introducentes ritum gentium, et petierunt ab Antiocho ut faceret in Jerusalem ephebiam, id est lupanar epheborum, et quod Jerosolymitae scriberentur Antiocheni, et gymnasia in quibus dogmatizabant de ritu gentilitatis. Et fecerunt sibi praeputia, id est non circumcidebant parvulos suos, vel quia ritu praeputiatorum vivebant; quidam tamen volunt quod quaedam velamina fecerunt circumcisioni suae, ut in denudatione Graecis apparerent dissimiles. Causa vero hujus flagitii haec fuit. Onias sine liberis duos habuit fratres, Jesum vel Oniam et Joannem, qui contendebant de pontificatu, et ut placerent Antiocho declinaverunt ad ritus gentium, adeo ut etiam nomina gentium sibi imponerent. Et Jesus dictus est Jason, vel Onias, Joannes vero Menelaus. Cumque plures essent cum Jasone supplicavit Antiocho de faciendo gymnasio in Jerusalem. Et audierunt eum viri pessimi culpabiles in cibo, et violatione Sabbati, et hujusmodi. Postea Antiochus amovit Jasonem, et elevavit Menelaum. Qui secutus est Oniam in Antiochiam. Hic enim cum vidisset facinus fratrum, descenderat ad regem, si posset mutare animum regis. Quod cum nequiret, sedebat in Antiochia in asylo. Et veniens post eum Menelaus, suasit Andronico, ut occideret Oniam. Qui evocans eum de asylo occidit eum. Et iratus rex pro morte justi, Andronicum exuit purpura, et flagellatum per civitatem, in eodem loco fecit interfici, ubi ille occiderat Oniam. Porro Antiochus, cum percussisset Aegyptum, in dolo ascendit in Jerusalem, et pro divisione, id est dissensione civium ad libitum fecit in ea, et percussit multos in Jerusalem, et lugebat omnis terra. Cumque rediisset in Aegyptum et esset repulsus per nuntios Romanorum, post biennium rediit in Jerusalem in furore. Et aperuerunt ei portas faventes sibi. Et interemit contraria sentientes, et exspoliavit templum, Menelao ductore, tollens vasa et lucernas, mensam et sacrariam, et urnam auream. A velis quoque non abstinuit. Et posuit in templo idolum Jovis Olympici, vel hospitalis, vel peregrini. Oblationes Mosaicas fieri prohibuit, altare aereum amovens, et carnem suillam edere, et idolo immolare coegit Judaeos, arcemque munivit in civitate David, in qua posuit praesidium Macedonum, qui Judaeis erant in omnibus inhumani. Nam quoscunque circumcidisse filios suos reperissent suspendebant, et parvulos ad colla eorum. Videntes autem Samaritae Judaeos haec pati, de consuetudine naturae suae se non esse cognatos Judaeorum fatebantur, et quod hactenus praedicaverant, templum super Garizim Dei esse maximi, negaverunt scribentes Antiocho in hunc modum: Deo Epiphani relatio a Sichimitis Sidoniorum. Majores nostri propter pestes, quamdam superstitionem Sabbatorum secuti sunt, aedificantes in Garizim templum sine numine veniuntque judices vestri ad nos, et similia Judaeis nobis inferunt, dum ab initio Sidones esse noscamur. Cohibe judices tuos ab afflictione nostra, et templum super Garizim, nomine Graeci Jovis, vel Anxuris, id est hospitalis, petimus dedicari. Et adjudicavit Antiochus facere petitionem eorum.